Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla celebrazione della XXVII Giornata Mondiale del Malato (Calcutta, India, 9-11 febbraio 2019)

In data 11 dicembre 2018, il Santo Padre Francesco ha nominato l’Em.mo Card. Patrick D’Rozario, C.S.C., Arcivescovo di Dhaka (Bangladesh) Suo Inviato Speciale alla celebrazione della XXVII Giornata Mondiale del Malato in programma a Calcutta (India) nei giorni 9-11 febbraio 2019.

Articoli per il Natale - Holyart.it

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro

PATRICIO S.R.E. Cardinali D’ROZARIO , C.S.C.

Archiepiscopo Metropolitae Dhakensi

Gaudebit profecto in caelis mater Teresia de Calcutta, quam nuper inter Ecclesiae sanctos laeti adscripsimus, videns tam carissimam sibi urbem ex toto orbe convenientes ad XXVII Diem Universalem pro Aegrotantibus benigne accipere. Laetabitur sane etiam defunctus Venerabilis Frater Sigismundus Zimowski, ultimus Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris Praeses, qui usque ad finem vitae huiusmodi occursus annuales perdiligenter paravit cunctosque aegrotantes eorumque ministros sincero paterno affectu iugiter comitabatur.

Sed Nos quoque, de pauperum omniumque patientium iuvamine valde solliciti, gaudio complemur ob hanc praecipuam eximiae christianae caritatis manifestationem. Quapropter ex longinquo salutare cupimus universos in terrarum orbe aegrotantes ceterosque ad sollertem eorum curam adhibendam hortari. Consuetum vero sequentes morem, ad illum magni ponderis eventum Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te constituimus, Venerabilis Frater Noster, qui gaudium in communione habes, compassione semper indigentiores iuvas et una cum populo tuo Bangladesano divitias vestrae paupertatis testamini, teque magno cum delectamento Nos inter Purpuratos Patres inscripsimus et circiter ante annum in tua dilecta Patria invisimus.

Diebus igitur IX-XI proximi mensis Februarii liturgicis celebrationibus Nostro nomine Calcuttensi in urbe praesidebis Nostramque omnibus significabis salutationem. Congregatos illic christifideles invitabis ad constantem devotionem erga Beatissimam Virginem Mariam, quae Salus est infirmorum, ut ipsa a Divino Filio uberrimas imploret gratias, praesertim in tribulatione patientiam, in Deum fiduciam, de beneficiis receptis gratitudinem et eximiam erga omnes caritatem.

Prudenti sermone hortare audientes, ut tot fratrum sororumque morbo affectorum, saepius derelictorum et reiectorum a societate quae illos fere inutiles ac exstinguendos reputat, ipsi ad instar Boni Samaritani curam habeant, evangelicum nuntium Domini repetens, qui discipulos mittens ut cunctos animo, mente et corpore oppressos curarent, admonuit eos: “Gratis accepistis, gratis date” ( Mt 10,8).

Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imprimis copiose tibi impertimus, Venerabilis Frater Noster, quam congregatis ibi fidelibus cunctisque memorati XXVII Diei Universalis pro Aegrotantibus participibus amanter transmittendam curabis, dum tuam missionem intercessionibus Beatissimae Mariae Virginis et horum Sanctorum qui maxima deditione et caritate infirmos curabant concredimus, ab omnibus preces poscimus pro summo ministerio Nostro cum caritate exercendo.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Ianuarii, anno MMXIX, Pontificatus Nostri sexto.

FRANCISCUS

[00187-LA.01] [Testo originale: Latino]

from Bollettino Sala Stampa della Santa Sede http://bit.ly/2WATpP3

Iscriviti Gratis!

Ricevi le notizie importanti via email

Sono consapevole che le email sono gestite con MailChimp ( more information )

La tua privacy è importante: non diffonderemo mai il tuo indirizzo email. In ogni momento potrai annullare l'iscrizione

Bollettino Santa Sede

Dal 24 giugno 2019 la pubblicazione del bollettino è sospesa.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Questo sito usa Akismet per ridurre lo spam. Scopri come i tuoi dati vengono elaborati.