fbpx

Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla chiusura del 525° anniversario della Celebrazione della Prima Eucaristia nel Continente Americano (Isabela, Diocesi di Puerto Plata, Rep. Dominicana, 5 gennaio 2019)

Acquista Online su SorgenteNatura.it

In data 17 novembre 2018, il Santo Padre Francesco ha nominato l’Em.mo Card. Gregorio Rosa Chávez, Ausiliare di San Salvador, Suo Inviato Speciale alla chiusura del 525° anniversario della Celebrazione della Prima Eucaristia nel Continente Americano, in programma a Isabela, Puerto Plata (Repubblica Dominicana), il 5 gennaio 2019.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione Pontificia, composta dai seguenti ecclesiastici:

– Don Carlos Manuel Abreu Frías, del clero dell’arcidiocesi di Santo Domingo e Segretario Generale aggiunto della Conferenza Episcopale;

– Don Bernardo Kiwi, parroco della diocesi di Puerto Plata.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Gregorio Rosa Chávez:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro

Gregorio S.R.E. Cardinali ROSA CHÁVEZ

Episcopo Auxiliari Sancti Salvatoris in America

Maximum donum ac thesaurum dedit Salvator noster credentibus in novissima cena, cum Apostolos sacerdotio auxit et Eucharistiae mysterium celebrandum commendavit. “In hac vero sacramentali Christi commemoratione Iesus Christus praesens sub alia quidem forma, in propria vero substantia est nobiscum. Adscensurus enim in caelum dixit Apostolis et eorum sequacibus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ( Mt 28,20), benigna ipsos promissione confortans, quod remaneret et esset cum eis etiam praesentia corporali” (Urbanus IV, Transiturus de hoc mundo ). Hac certa fide ducta, Ecclesia catholica ubique per saecula salutem aeternam in Christo consequendam annuntiabat simulque Eucharisticum Sacrificium pie offerebat.

Cum ergo exeunte saeculo XV inventa est continens Americana, adhortante Decessore Nostro Alexandro VI, in secundo itinere Christophori Columbi missionarii etiam sunt profecti evangelizationem indigenarum incohaturi. Postquam pervenerunt ad locum Hispanice appellatum Isabela , ibi in Epiphania Domini anni MCDXCIV pater Bernardus Boil primam in hac terra sanctam Missam celebravit. Modicum fuit initium mirabilis Christi praesentiae in eius vero corpore et sanguine, anima et divinitate, quae totam Americanam continentem gratia sua implevit atque continenter implet, cuius Nos, Christi Vicarii munus exercentes, fructus sumus ac testes.

Nuper Venerabilis Frater Diomedes Espinal De León, Episcopus Maoënsis – Montis Christi, Praeses Conferentiae Episcoporum Dominicianae, significavit Nobis die V proximi mensis Ianuarii in loco Isabela , dioecesis Portus Argentarii, in Republica Dominiciana, Episcopos huius Nationis una cum populo fideli recordaturos esse DXXV elapsos annos a prima Eucharistia celebrata in America. Ad hanc commemorationem magni ponderis ipsi poposcerunt a Nobis quendam Patrem Purpuratum, qui Nostras vices illic ageret. Nos ergo hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM ad hanc sollemnem festivitatem te constituimus, Venerabilis Frater Noster, quem Pastorem novimus de Ecclesia per orbem, ac potissimum in America, valde sollicitum.

Rogamus te ut, dum praesidebis celebrationibus, adstantes Nostro nomine imo ex corde salutes iisque sensus ostendas sincerae Nostrae caritatis. Proinde cohortaberis omnes credentes, ac praecipue sacros Pastores, ad fidem catholicam semper servandam, strenue proclamandam, caritate bonisque moribus usque probandam. Dum ergo ipsi laetanter gratias agunt Deo propter Christi, veri Dei et Hominis, in Eucharistia realem praesentiam, tu eos sermone hortare ut sanctorum per intercessionem sese late aperiant ad divinum hoc Sacramentum iugiter digne ac frequenter suscipiendum.

Scias volumus, Venerabilis Frater Noster, missionem tuam Nos intercessionibus Beatae Mariae Virginis, inclitae universae Americae Patronae, et cunctorum Sanctorum Beatorumque Americae commendaturos. Denique Benedictionem Apostolicam, copiosae caelestis gratiae pignus et sincerae Nostrae caritatis testem, perlibenter tibi elargimur, quam nomine Nostro cum omnibus hunc memorabilem eventum participantibus peramanter communices volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Decembris, in sollemnitate Beatae Mariae Virginis de Guadalupe, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

FRANCISCUS

[02122-LA.01] [Testo originale: Latino]

[B0974-XX.01]

from Bollettino Sala Stampa della Santa Sede http://bit.ly/2RtPp3n

Iscriviti Gratis!

Ricevi le notizie importanti via email

Sono consapevole che le email sono gestite con MailChimp ( more information )

La tua privacy è importante: non diffonderemo mai il tuo indirizzo email. In ogni momento potrai annullare l'iscrizione

Lascia una risposta

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Questo sito usa Akismet per ridurre lo spam. Scopri come i tuoi dati vengono elaborati.