fbpx

Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alle celebrazioni del 150° anniversario dell’evangelizzazione della Tanzania (Bagamoyo, 2-4 novembre 2018)

Acquista Online su SorgenteNatura.it

In data 23 ottobre 2018, il Santo Padre Francesco ha nominato l’Em.mo Card. John Njue, Arcivescovo di Nairobi, Suo Inviato Speciale alle celebrazioni del 150° anniversario dell’evangelizzazione della Tanzania, che si terranno nei giorni 2-4 novembre 2018 a Bagamoyo, luogo dello sbarco dei primi missionari.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione Pontificia composta dai seguenti ecclesiastici:

Rev.do P. Valentin Bayo, C.S.Sp.;

Rev.do P. Francis Kangwa, M. Afr.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Njue:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro

IOANNI S.R.E. Cardinali NJUE

Archiepiscopo Metropolitae Nairobiensi

Grato corde magnaque admiratione novimus mirabilia Dei in filios hominum, praecipue quae facit pro eorum aeterna salute consequenda. Idcirco laetantes intuemur florentem Ecclesiam Tanzaniae, ubi Evangelii praeconium XIX saeculo resonavit. Nam postquam Europaei exploratores in Zanzibarensem regionem pervenerunt, in oppido Bagamoyo anno MDCCCLXVIII pater Antonius Horner ex Congregatione Sancti Spiritus primam tunc catholicam missionem constituit.

Proinde, sodalium Congregationis Sancti Spiritus sub tutela Immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae, Missionariorum Africae atque Ordinis Sancti Benedicti communi studio, catholica fides celeriter diffundebatur multas complectens stirpes. Hoc actuosum opus magis magisque imbuebat corda mentesque hominum, qui christianae adhaerebant doctrinae. Centum ante annos labor missionalis praedicationis primos genuit indigenos sacerdotes, quorum nomina sunt: Angelus Mwilabule, Caelestinus Kipanda, Ansgarius Kyakaraba et Wilbardus Mupapi. Insuper recordari sane oportet primum Tanzaniae totiusque Africae Eminentissimum S.R.E. Cardinalem Laurentium Rugambwa, a sancto Ioanne XXIII anno MCMLX constitutum.

Quantum grata est Nobis etiam recenter celebrata quinquagesima anniversaria memoria diei XI mensis Aprilis, quo sanctus Paulus VI Nuntiaturam Apostolicam in Tanzania erexit. Revera, amicitiae et mutuae reverentiae necessitudines inter Sanctam Sedem et Tanzaniam ad serenum ac frugiferum Ecclesiae catholicae illis in regionibus emolumentum multum iuverunt.

Cum quidem cernimus e minusculo semini primitivae Bagamoyensis missionis, elapsis centum et quinquaginta annis, in sinu Ecclesiae quae est in Tanzania ortam esse multitudinem gentium, centies centena milia catholicorum, multos Episcopos et presbyteros autochthonos in VI metropoliis et XXIX dioecesibus complectentem, mirantes quaerimus quomodo hoc factum sit. Non certo humanis viribus vel ingenio! Humiliter ergo gratoque animo confitemur: “A Deo facta sunt ista!” ( Est 10,3a). Sed memores nondum omnes Christi gratiam accepisse, exoptamus, Deo adiuvante, hanc Ecclesiae partem eodem fervore futuro tempore usque maiores fidei fructus allaturam.

Ideo accepimus postulatum Venerabilis Fratris Gervasii Ioannis Mwasikwabhila Nyaisonga, Episcopi Mpandensis et Praesidis Conferentiae Episcoporum Tanzaniae, qui poposcit ut Purpuratum Patrem mitteremus ad Personam Nostram in urbibus Daressalaamensi et Bagamoyensi diebus II-IV proximi mensis Novembris gerendam, in anniversaria memoria recolenda CL annorum ab incepta ibidem evangelizatione. Cum autem inter primos missionarios eminuit Antonius Horner, C.S.Sp., qui deinde factus est Praefectus Apostolicus Zanguebarensis, idcirco aliquo modo tuus fuit praedecessor, de te cogitavimus teque, Venerabilis Frater Noster, qui illarum terrarum et gentium bonitatem, historiam, culturam hodiernaque rerum adiuncta optime cognoscis, NOSTRUM MISSUM EXTRAORDINARIUM ad memoratam celebrationem hisce Litteris constituimus.

Nostro quidem nomine omnes hoc felix iubilaeum commemorantes salutabis et Christi Salvatoris patente animo verba audientes. Religiosos missionarios recordaberis, qui quondam vel recenter illuc pervenerunt Evangelium praedicaturi ad Ecclesiae aedificationem. Quo autem plurimi homines habeantur evangelizationis opus prosequentes, constanter fideles orent pro vocationibus, ipso Domino monente: “Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam” ( Lc 10,2).

Nos tuam peculiarem missionem, committimus intercessionibus Immaculatae Virginis Mariae et cunctorum Sanctorum, praesertim missionariorum. Benedictionem denique Nostram Apostolicam imo ex corde tibi, Venerabilis Frater Noster, impertimus, dilectis Pastoribus et Christifidelibus harum regionum cunctisque faustum hunc eventum participantibus amanter communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Octobris, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

FRANCISCUS

[01730-LA.01] [Testo originale: Latino]

from Bollettino Sala Stampa della Santa Sede https://ift.tt/2yDL42M

Iscriviti Gratis!

Ricevi le notizie importanti via email

Sono consapevole che le email sono gestite con MailChimp ( more information )

La tua privacy è importante: non diffonderemo mai il tuo indirizzo email. In ogni momento potrai annullare l'iscrizione

Lascia una risposta

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Questo sito usa Akismet per ridurre lo spam. Scopri come i tuoi dati vengono elaborati.